

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 8: Versus 18
Qui enim habet,etc. Haec specialiter apostolis, quibus ex charitate nosse mysteria datur, et perfidis Judaeis (qui per parabolas quod non intelligunt audiunt) dicta videntur. Potest et generaliter accipi, quia et ingeniosus, negligendo, sapientia vera se privat et simplex studiosus laborando degustat. Quia qui amorem verbi habet, dabitur et sensus intelligendi quod amat. Sed qui non habet amorem audiendi, etiamsi naturali ingenio vel labore studioso se intelligere putat, nullam tamen verae scientiae dulcedinem gustabit.Et quicunque non.Ideo desidiosus ingenium accipit saepe, ut de negligentia jutius puniatur, qui scire contempsit quod sine labore assequi potuit, et aliquando studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo majora praemia inveniat, quo studiosius elaborat.